- ROBIGUS
- ROBIGUSDeus apud Romanos, qui robiginem a segete averruncare credebatur, teste Varrone de L. L. l. 5. memoratur A. Gellio, l. 5. c. 12. his verbis: In istis autem Diis, quos placari oportet, uti mala a nobis vel a frugibus natis amoveantur, Averruncus quoque habetur et Robigus. Rubigo autem tum segetes laedit, cum udos imbre culmos Sol ardens torret, sicut Plut. de prim. frig. testatur, Contra tamen Plin. l. 18. c. 28. plerique dixêre rorem inustum Sole acri, frugibus rubiginis esse causam, et carbunculi vitibus: quod ex parte falsum arbitror omnemque uredinem frigore tantum coinstare, Sole innoxiô. Vossius hac de re ita habet, Idolol. l. 3. c. 11. Huic Lunae filiae (Rorem intelligit) sua quoque sunt incommoda. Nam si in segetem impluerit, nec defluxerit calore Solis, in ea putrescit, unde vitium segetis robugo: cui averruncando praefectus a Gentilibus Robigus: quam alibi Rubigum idem vocat. Ei sacra instituit Numa Pompilius, canisque et ovis extis sacrificari voluit. Ovid. Fast. l. 4. v. 907.Flamen in antiquae lucum Rubiginis ibat,Exta canis flammis, exta daturus ovis.Lucum et aedem in regione V. ponit Panvinius, aedem viâ Nomentanâ, extra portam Catulariam. De cane caeso, et quidem lactente, etiam Columella, l. 10. sic loquitur,Hinc mala rubigo virides ne torreat herbas,Sanguine lactentis catuli placatur et extis.Rufi debuisse esse coloris, indicat Festus: Catularia porta Romae dicta est, quia non longe ab ea ad placandum Caniculae sidus frugibus inimicum, rufae canes immolabantur, ut fruges flavescentes ad maturitatem perducerentur. Diem sacrorum, vide in voce Robigo. Ad Imitationem Romanorum Rhodii quoque Deum habuêre, qui rubiginem propelleret. Templum enim iis Apollinis Erythibii, quô nomine Graecos rubiginem denotare notum. Anton. Thysius ICtusNot. in Gell. loc. cit. Vide hanc in rem plura apud Salmas. ad Solin. p. 433.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.